Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 1.9.13 Cic. Fam. 1.9.15 (English) >>Cic. Fam. 1.9.17

1.9.14 qua in causa (non modo non negabo, sed etiam semper et meminero et praedicabo libenter) usus es quibus dam nobilissimis hominibus fortioribus in me restituendo, quam fuerant idem in tenendo. qua in sententia si constare voluissent, suam auctoritatem simul cum salute mea reciperassent. recreatis enim bonis viris consulatu tuo et constantissimis atque optimis actionibus tuis excitatis, Cn. Pompeio praesertim ad causam adiuncto, cum etiam Caesar rebus maximis gestis singularibus ornatus et novis honoribus ac iudiciis senatus ad auctoritatem eius ordinis adiungeretur, nulli improbo civi locus ad rem publicam violandam esse potuisset.

1.9.15 sed attende, quaeso, quae sint consecuta. primum illa furia muliebrium religionum, qui non pluris fecerat bonam deam quam tris sorores, impunitatem est illorum sententiis adsecutus, qui, cum tr. pl. poenas a seditioso civi per bonos viros iudicio persequi vellet, exemplum praeclarissimum in posterum vindicandae seditionis de re publica sustulerunt, idemque postea non meum monumentum (non enim illae manubiae meae, sed operis locatio mea fuerat), monumentum vero senatus hostili nomine et cruentis inustum litteris esse passi sunt. qui me homines quod salvum esse voluerunt, est mihi gratissimum; sed vellem non solum salutis meae quem ad modum medici, sed ut aliptae etiam virium et coloris rationem habere voluissent. nunc, ut Apelles Veneris caput et summa pectoris politissima arte perfecit, reliquam partem corporis incohatam reliquit, sic quidam homines in capite meo solum elaborarunt, reliquum corpus imperfectum ac rude reliquerunt.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 1.9.13 Cic. Fam. 1.9.15 (English) >>Cic. Fam. 1.9.17

Powered by PhiloLogic